pronađen 963 Rezultati za: Omnia
Si alii potestatis vestrae participes sunt, non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate, sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus evangelio Christi. (Epistula I ad Corinthios 9, 12)
factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos. (Epistula I ad Corinthios 9, 22)
Omnia autem facio propter evangelium, ut comparticeps eius efficiar. (Epistula I ad Corinthios 9, 23)
“Omnia licent!”. Sed non omnia expediunt. “Omnia licent!”. Sed non omnia aedificant. (Epistula I ad Corinthios 10, 23)
Sive ergo manducatis sive bibitis sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. (Epistula I ad Corinthios 10, 31)
sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant. (Epistula I ad Corinthios 10, 33)
Laudo autem vos quod omnia mei memores estis et, sicut tradidi vobis, traditiones meas tenetis. (Epistula I ad Corinthios 11, 2)
nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo. (Epistula I ad Corinthios 11, 12)
et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. (Epistula I ad Corinthios 12, 6)
haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens singulis prout vult. (Epistula I ad Corinthios 12, 11)
Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus; (Epistula I ad Corinthios 12, 12)
Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? (Epistula I ad Corinthios 12, 19)