pronađen 126 Rezultati za: Peccata

  • Et fruges eius multiplicantur regibus, quos posuisti super nos propter peccata nostra, et corporibus nostris dominantur et iumentis nostris secundum voluntatem suam, et in tribulatione magna sumus”. (Liber Nehemiae 9, 37)

  • Contestamur vobis caelum et terram et Deum eorum et Dominum patrum nostrorum, qui ulciscitur in nos secundum peccata nostra et secundum peccata patrum nostrorum, ut non faciat secundum verba haec in hac die”. (Liber Iudith 7, 28)

  • Quoniam ancilla tua Deum colit et servit nocte ac die Deo caeli. Et nunc manebo penes te, domine meus, et exiet ancilla tua per noctem ad vallem et orabo ad Deum, et indicabit mihi quando fecerint peccata eorum. (Liber Iudith 11, 17)

  • Quantas habeo iniquitates et peccata? Scelera mea et delicta ostende mihi. (Liber Iob 13, 23)

  • Quia addit super peccata sua delictum, inter nos plaudit manibus et multiplicat sermones suos contra Deum”. (Liber Iob 34, 37)

  • HETH. Peccata iuventutis meae et delicta mea ne memineris; secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine. (Liber Psalmorum 25, 7)

  • Remisisti iniquitatem plebis tuae, operuisti omnia peccata eorum. (Liber Psalmorum 85, 3)

  • Non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis. (Liber Psalmorum 103, 10)

  • Remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam, quam debebatis; et, si quid aliud erat tributarium in Ierusalem, iam non sit tributarium. (Liber I Maccabaeorum 13, 39)

  • Ita extollebatur mente Antiochus non considerans quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus; propter quod accidit circa locum despectio. (Liber II Maccabaeorum 5, 17)

  • Propter peccata labiorum irretitur malus, effugiet autem iustus de angustia. (Liber Proverbiorum 12, 13)

  • Propter peccata terrae multi principes eius; et propter hominem intellegentem et sapientem rectus ordo longior erit. (Liber Proverbiorum 28, 2)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina