pronađen 138 Rezultati za: Pede Arcam

  • Chonenias autem princeps Levitarum portantium arcam praeerat ad portandum, erat quippe valde sapiens. (Liber I Paralipomenon 15, 22)

  • Igitur David et maiores natu Israel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia. (Liber I Paralipomenon 15, 25)

  • Cumque adiuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam foederis Domini, immolati sunt septem tauri et septem arietes. (Liber I Paralipomenon 15, 26)

  • Porro David indutus pallio byssino et universi Levitae, qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps pro portanda arca — David autem indutus erat etiam ephod lineo — (Liber I Paralipomenon 15, 27)

  • universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis bene sonantibus et nablis et citharis. (Liber I Paralipomenon 15, 28)

  • Attulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in me dio tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. (Liber I Paralipomenon 16, 1)

  • altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum, et aurum pro structura quadrigae cherubim extendentium alas et velantium arcam foederis Domini. (Liber I Paralipomenon 28, 18)

  • Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum, quem praeparaverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est in Ierusalem; (Liber II Paralipomenon 1, 4)

  • Post quae congregavit maiores natu Israel et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israel in Ierusalem, ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David, quae est Sion. (Liber II Paralipomenon 5, 2)

  • Cumque venissent cuncti seniorum Israel, portaverunt Levitae arcam (Liber II Paralipomenon 5, 4)

  • Rex autem Salomon et universus coetus Israel, omnes, qui fuerunt congregati ad eum ante arcam, immolabant oves et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum. (Liber II Paralipomenon 5, 6)

  • Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum ad Dabir templi, in sancta sanctorum subter alas cherubim, (Liber II Paralipomenon 5, 7)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina