pronađen 17 Rezultati za: Phares
Illo vero retrahente manum, egressus est frater eius; dixitque mulier: “Qualem rupisti tibi rupturam?”. Et ob hanc causam vocatum est nomen eius Phares (id est Ruptura). (Liber Genesis 38, 29)
Filii Iudae: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. Mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Esrom et Hamul. (Liber Genesis 46, 12)
Fueruntque filii Iudae per cognationes suas: Sela, a quo familia Selanitarum; Phares, a quo familia Pharesitarum; Zara, a quo familia Zaraitarum. (Liber Numeri 26, 20)
Porro filii Phares: Esrom, a quo familia Esromitarum; et Hamul, a quo familia Hamulitarum. (Liber Numeri 26, 21)
Fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Iudae, de semine, quod dederit Dominus tibi ex hac puella!”. (Liber Ruth 4, 12)
Hae sunt generationes Phares: Phares genuit Esrom, (Liber Ruth 4, 18)
Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara; omnes ergo filii Iudae quinque. (Liber I Paralipomenon 2, 4)
Filii autem Phares: Esrom et Hamul. (Liber I Paralipomenon 2, 5)
Filii Iudae: Phares, Esrom et Charmi et Hur et Sobal. (Liber I Paralipomenon 4, 1)
Et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares; porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem. (Liber I Paralipomenon 7, 16)
Uthai filius Ammiud filii Amri filii Imri filii Bani: de filiis Phares filii Iudae; (Liber I Paralipomenon 9, 4)
erat de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo. (Liber I Paralipomenon 27, 3)