pronađen 24 Rezultati za: Pontifex

  • Septem diebus utetur illa, qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius, qui ingredietur tabernaculum conventus, ut ministret in sanctuario. (Liber Exodus 29, 30)

  • ut sit tintinnabulum inter singula mala punica, quibus ornatus incedebat pontifex, quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 26)

  • Nullus hominum sit in tabernaculo conventus, quando pontifex ingreditur sanctuarium, ut expiet se et domum suam et universam congregationem Israel, donec egrediatur. (Liber Leviticus 16, 17)

  • Et tulit Ioiada pontifex gazophylacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini; mittebantque in eo sacerdotes, qui custodiebant ostia, omnem pecuniam, quae deferebatur ad templum Domini. (Liber II Regum 12, 10)

  • Cumque viderent multam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis et pontifex, colligebantque et numerabant pecuniam, quae inveniebatur in domo Domini, (Liber II Regum 12, 11)

  • Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: “Librum legis repperi in domo Domini!”. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud. (Liber II Regum 22, 8)

  • Fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia, quae praeceperat Ioiada pontifex; et assumpserunt singuli viros suos, qui veniebant sabbato cum his, qui sabbato egressuri erant: siquidem Ioiada pontifex non dimisit abire turmas, quae sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant. (Liber II Paralipomenon 23, 8)

  • Et eduxerunt filium regis et dederunt ei diadema et testimonium et constituerunt eum regem. Unxerunt quoque illum Ioiada pontifex et filii eius; imprecatique sunt ei atque dixerunt: “Vivat rex!”. (Liber II Paralipomenon 23, 11)

  • Praecepit autem Ioiada pontifex centurionibus, qui erant super exercitum, dicens: “Educite illam extra saepta templi! Qui autem sequetur eam, interficiatur foris gladio!”. Dixerat enim sacerdos: “Non occidetis eam in domo Domini!”. (Liber II Paralipomenon 23, 14)

  • Cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum; sed et ipse acceleravit egredi, eo quod malo afflixisset eum Dominus. (Liber II Paralipomenon 26, 20)

  • Unus autem ex ipsis, Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: “Vos nescitis quidquam (Evangelium secundum Ioannem 11, 49)

  • Hoc autem a semetipso non dixit; sed, cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente (Evangelium secundum Ioannem 11, 51)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina