pronađen 35 Rezultati za: Profecti
et, assumptis universis viris, profecti sunt, ut bellarent adversum Ismael filium Nathaniae; et invenerunt eum ad aquas multas, quae sunt in Gabaon. (Liber Ieremiae 41, 12)
Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum; quasi volucrem caeli detraham eos, corripiam eos secundum auditionem coetus eorum. (Prophetia Osee 7, 12)
Ecce enim profecti sunt a vastitate; Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hereditabit, spina in tabernaculis eorum. (Prophetia Osee 9, 6)
Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire. (Evangelium secundum Marcum 9, 30)
Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis. (Evangelium secundum Marcum 16, 20)
Exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et, visis fratribus, consolati sunt eos et profecti sunt. (Actus Apostolorum 16, 40)
Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt usque Athenas; et accepto mandato ad Silam et Timotheum, ut quam celerrime venirent ad illum, profecti sunt. (Actus Apostolorum 17, 15)
Et explicitis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem; et positis genibus in litore orantes, (Actus Apostolorum 21, 5)
Alia autem die profecti venimus Caesaream et intrantes in domum Philippi evangelistae, qui erat de septem, mansimus apud eum. (Actus Apostolorum 21, 8)
Qui sunt enim qui audientes exacerbaverunt? Nonne universi, qui profecti sunt ab Aegypto per Moysen? (Epistula ad Hebraeos 3, 16)
pro nomine enim profecti sunt, nihil accipientes a gentilibus. (Epistula III Ioannis 1, 7)