pronađen 37 Rezultati za: Recordatus

  • Quoniam requirens sanguinem recordatus est eorum, non est oblitus clamorem pauperum. (Liber Psalmorum 9, 13)

  • Haec recordatus sum et effudi in me animam meam; quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exsultationis et confessionis multitudinis festa celebrantis. (Liber Psalmorum 42, 5)

  • Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens. (Liber Psalmorum 78, 39)

  • Recordatus est misericordiae suae et veritatis suae domui Israel. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri. (Liber Psalmorum 98, 3)

  • Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum, recordatus est quoniam pulvis sumus. (Liber Psalmorum 103, 14)

  • Pro eo quod non est recordatus facere misericordiam et persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde, ut mortificaret. (Liber Psalmorum 109, 16)

  • Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes eis in viis. (Liber I Maccabaeorum 5, 4)

  • Inventusque est in ea vir pauper et sapiens et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. (Liber Ecclesiastes 9, 15)

  • Et erit terra Iudae Aegypto in pavorem: omnis, qui illius fuerit recordatus, pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam. (Liber Isaiae 19, 17)

  • Audite me, insulae, et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei; (Liber Isaiae 49, 1)

  • Et recordatus est dierum antiquorum, Moysi et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastore gregis sui? Ubi est qui posuit in medio eius spiritum sanctitatis suae? (Liber Isaiae 63, 11)

  • “Vade et clama in auribus Ierusalem dicens:Haec dicit Dominus: Recordatus sum tui, caritatis adulescentiae tuae et amoris desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto, in terra, quae non seminatur. (Liber Ieremiae 2, 2)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina