pronađen 173 Rezultati za: Respondens

  • Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, obstupuit quasi una hora, et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait: “Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te”. Respondit Baltassar et dixit: “Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit. (Prophetia Danielis 4, 16)

  • Tunc respondens Daniel ait coram rege: “Munera tua sint tibi, et dona tua alteri da; scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem eius ostendam tibi. (Prophetia Danielis 5, 17)

  • Tunc accesserunt et locuti sunt coram rege super edicto: “Rex, numquid non signasti decretum, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi a te, rex, mitteretur in lacum leonum?”. Respondens rex ait: “Verus est sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod praevaricari non licet”. (Prophetia Danielis 6, 13)

  • Et Daniel regi respondens ait: “Rex, in aeternum vive! (Prophetia Danielis 6, 22)

  • Qui respondens ait ei: “Quia non colo idola manufacta sed viventem Deum, qui creavit caelum et terram et habet potestatem omnis carnis”. (Prophetia Danielis 14, 5)

  • Respondens autem Iesus dixit ei: “Sine modo, sic enim decet nos implere omnem iustitiam”. Tunc dimittit eum. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 15)

  • Qui respondens dixit: “Scriptum est: "Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei"”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 4)

  • Et respondens centurio ait: “Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 8)

  • Et respondens Iesus ait illis: “Euntes renuntiate Ioanni, quae auditis et videtis: (Evangelium secundum Matthaeum 11, 4)

  • In illo tempore respondens Iesus dixit: “Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 25)

  • Qui respondens ait illis: “Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 39)

  • At ille respondens dicenti sibi ait: “Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei?”. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 48)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina