pronađen 7 Rezultati za: Resurgunt
caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt et mortui resurgunt et pauperes evangelizantur; (Evangelium secundum Matthaeum 11, 5)
Et respondens dixit illis: “Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur; (Evangelium secundum Lucam 7, 22)
invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si revera mortui non resurgunt. (Epistula I ad Corinthios 15, 15)
Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit; (Epistula I ad Corinthios 15, 16)
Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Si omnino mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis? (Epistula I ad Corinthios 15, 29)
Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur. (Epistula I ad Corinthios 15, 32)
Sed dicet aliquis: “Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt?”. (Epistula I ad Corinthios 15, 35)