pronađen 194 Rezultati za: Sermo
Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam dicens: “Quia humiliati sunt, non disperdam eos daboque eis mox effugium, et non effundetur furor meus super Ierusalem per manum Sesac. (Liber II Paralipomenon 12, 7)
Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michaeam, ait illi: “En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant; quaeso ergo te, ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera”. (Liber II Paralipomenon 18, 12)
Placuit ergo sermo regi et omni multitudini, (Liber II Paralipomenon 30, 4)
ut compleretur sermo Domini ex ore Ieremiae: donec terra acciperet sabbata sua, cunctis diebus devastationis egit sabbatum, usque dum complerentur septuaginta anni. (Liber II Paralipomenon 36, 21)
Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: “Dario regi pax omnis. (Liber Esdrae 5, 7)
Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos et dicant: “Rex Asuerus iussit, ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit”. (Liber Esther 1, 17)
Et, quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi”. Placuit sermo regi; et ita, ut suggesserant, iussit fieri. (Liber Esther 2, 4)
Dixisti enim: “Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo”. (Liber Iob 11, 4)
Peccatum oris eorum, sermo labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua. Propter exsecrationem et mendacium, quod loquuntur, (Liber Psalmorum 59, 13)
quia nondum est sermo in lingua mea, et ecce, Domine, tu novisti omnia. (Liber Psalmorum 139, 4)
Et bonus visus est sermo in oculis eorum; (Liber I Maccabaeorum 1, 12)
Et venit et quaerebat capere civitatem et depraedari eam et non potuit, quoniam innotuit sermo his, qui erant in civitate. (Liber I Maccabaeorum 6, 3)