pronađen 334 Rezultati za: Spiritus

  • Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus; ibat autem per viam suam gaudens. (Actus Apostolorum 8, 39)

  • Ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem; aedificabatur et ambulabat in timore Domini et consolatione Sancti Spiritus crescebat. (Actus Apostolorum 9, 31)

  • Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei: “Ecce viri tres quaerunt te; (Actus Apostolorum 10, 19)

  • Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes, qui audiebant verbum. (Actus Apostolorum 10, 44)

  • Et obstupuerunt, qui ex circumcisione fideles, qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est; (Actus Apostolorum 10, 45)

  • Dixit autem Spiritus mihi, ut irem cum illis nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri. (Actus Apostolorum 11, 12)

  • Cum autem coepissem loqui, decidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et super nos in initio. (Actus Apostolorum 11, 15)

  • Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos”. (Actus Apostolorum 13, 2)

  • cum venissent autem circa Mysiam, tentabant ire Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Iesu; (Actus Apostolorum 16, 7)

  • Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, irritabatur spiritus eius in ipso videns idololatriae deditam civitatem. (Actus Apostolorum 17, 16)

  • dixitque ad eos: “Si Spiritum Sanctum accepistis credentes?”. At illi ad eum: “Sed neque, si Spiritus Sanctus est, audivimus”. (Actus Apostolorum 19, 2)

  • et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant. (Actus Apostolorum 19, 6)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina