pronađen 34 Rezultati za: Stans
Et clamavit speculator: “Super specula, Domine, ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. (Liber Isaiae 21, 8)
propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe Ionadab filii Rechab stans in conspectu meo cunctis diebus”. (Liber Ieremiae 35, 19)
Stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait: (Prophetia Danielis 3, 25)
Haec ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manu eius trulla caementarii. (Prophetia Amos 7, 7)
Et stans Iesus dixit: “Vocate illum”. Et vocant caecum dicentes ei: “Animaequior esto. Surge, vocat te”. (Evangelium secundum Marcum 10, 49)
Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi; (Evangelium secundum Lucam 1, 11)
Et stans super illam imperavit febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis. (Evangelium secundum Lucam 4, 39)
et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat. (Evangelium secundum Lucam 7, 38)
Pharisaeus stans haec apud se orabat: “Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum, raptores, iniusti, adulteri, velut etiam hic publicanus; (Evangelium secundum Lucam 18, 11)
Et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare, sed percutiebat pectus suum dicens: “Deus, propitius esto mihi peccatori”. (Evangelium secundum Lucam 18, 13)
Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum: (Evangelium secundum Lucam 18, 40)
Stans autem Zacchaeus dixit ad Dominum: “Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum”. (Evangelium secundum Lucam 19, 8)