pronađen 881 Rezultati za: Suum
Nuntiata sunt Rebeccae verba Esau filii eius maioris, quae mittens et vocans Iacob filium suum minorem dixit ad eum: “Ecce, Esau frater tuus minatur, ut occidat te. (Liber Genesis 27, 42)
Et dixit ad socerum suum: “Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi?”. (Liber Genesis 29, 25)
Tulitque omnes greges suos et omnem substantiam suam, quidquid in Paddanaram acquisierat, ut iret ad Isaac patrem suum in terram Chanaan. (Liber Genesis 31, 18)
Laban vero de nocte consur gens osculatus est filios et fi lias suas et benedixit illis reversusque est in locum suum. (Liber Genesis 32, 1)
Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom. (Liber Genesis 32, 4)
Et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret ad fratrem suum. (Liber Genesis 33, 3)
Praecedat dominus meus ante servum suum; et ego sequar paulatim secundum gressum pecorum ante me et secundum gressum parvulorum, donec veniam ad dominum meum in Seir”. (Liber Genesis 33, 14)
Emitque partem agri, in qua fixerat tabernaculum suum, a filiis Hemmor patris Sichem centum argenteis. (Liber Genesis 33, 19)
Dixitque ad Hemmor patrem suum: “Accipe mihi puellam hanc coniugem”. (Liber Genesis 34, 4)
Aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius Deus Bethel; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum. (Liber Genesis 35, 7)
Venit Iacob ad Isaac patrem suum in Mambre Cariatharbe, id est Hebron, ubi peregrinatus est Abraham et Isaac. (Liber Genesis 35, 27)
Scissisque vestibus, indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore. (Liber Genesis 37, 34)