pronađen 17 Rezultati za: Tribuisti tabernaculorum

  • Dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas; longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida. (Liber Isaiae 54, 2)

  • Haec dicit Dominus: Ecce ego convertam sortem tabernaculorum Iacob et tectis eius miserebor, et aedificabitur civitas in ruinis suis, et arx in loco suo fundabitur; (Liber Ieremiae 30, 18)

  • Et omnes, qui reliqui fuerint de universis gentibus, quae venerunt contra Ierusalem, ascendent ab anno in annum, ut adorent Regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem Tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 16)

  • Quod et si familia Aegypti non ascenderit et non venerit, super eos erit plaga, qua percutit Dominus gentes, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 18)

  • Haec erit poena Aegypti, et haec poena omnium gentium, quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem Tabernaculorum. (Prophetia Zachariae 14, 19)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina