pronađen 367 Rezultati za: Tuis

  • sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis diebus tuis. (Liber I Regum 3, 13)

  • Praecipe igitur, ut praecidant mihi cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis; mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque praeceperis; scis enim quoniam non est in populo meo vir, qui noverit ligna caedere sicut Sidonii”. (Liber I Regum 5, 20)

  • verumtamen tu non aedificabis domum sed filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse aedificabit domum nomini meo”. (Liber I Regum 8, 19)

  • et ait: “Domine, Deus Israel, non est similis tui Deus in caelo desuper et super terra deorsum, qui custodis pactum et misericordiam servis tuis, qui ambulant coram te in toto corde suo; (Liber I Regum 8, 23)

  • dixitque ad regem: “Verus est sermo, quem audivi in terra mea super rebus tuis et super sapientia tua! (Liber I Regum 10, 6)

  • Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum; de manu filii tui scindam illud. (Liber I Regum 11, 12)

  • profecto cras hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum; et omne, quod oculis tuis pretiosum est, ponent in manibus suis et auferent”. (Liber I Regum 20, 6)

  • et instaura numerum militum, qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos et currus secundum currus, quos ante habuisti, et pugnabimus contra eos in campestribus: et videbis quod obtinebimus eos”. Credidit consilio eorum et fecit ita. (Liber I Regum 20, 25)

  • Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “Mutato aspectu ineundum est proelium; tu autem induere vestibus tuis”. Porro rex Israel mutavit aspectum et ingressus est bellum. (Liber I Regum 22, 30)

  • Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: “Vadant servi mei cum servis tuis in navibus”. Et noluit Iosaphat. (Liber I Regum 22, 50)

  • dixeruntque illi: “Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt ire et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit in uno montium aut in una vallium”. Qui ait: “Nolite mittere!”. (Liber II Regum 2, 16)

  • Cui ait: “Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca; (Liber II Regum 4, 3)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina