pronađen 51 Rezultati za: Usquequo
Accedens autem Elias ad omnem populum ait: “Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum”. Et non respondit ei populus verbum. (Liber I Regum 18, 21)
usquequo auferret Dominus Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum. Translatusque est Israel de terra sua in Assur usque in diem hanc. (Liber II Regum 17, 23)
Et transgressus est Euphraten et transiit Mesopotamiam et diruit omnes civitates excelsas, quae erant ad torrentem Abronam, usquequo veniatur ad mare. (Liber Iudith 2, 24)
Usquequo non avertes oculos a me? Nec dimittis me, ut glutiam salivam meam? (Liber Iob 7, 19)
“Usquequo loqueris talia, et spiritus vehemens sermones oris tui? (Liber Iob 8, 2)
“Usquequo affligitis ani mam meam et atteritis me sermonibus? (Liber Iob 19, 2)
Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? (Liber Psalmorum 4, 3)
Et anima mea turbata est valde, sed tu, Domine, usquequo? (Liber Psalmorum 6, 4)
Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Usquequo avertes faciem tuam a me? (Liber Psalmorum 13, 2)
Usquequo ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? (Liber Psalmorum 13, 3)
Usquequo, Deus, improperabit inimicus, spernet adversarius nomen tuum in finem? (Liber Psalmorum 74, 10)
Usquequo, Domine? Irasceris in finem? Accendetur velut ignis zelus tuus? (Liber Psalmorum 79, 5)