pronađen 43 Rezultati za: Utero
Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. (Liber Iob 10, 19)
In te proiectus sum ex utero, de ventre matris meae Deus meus es tu. (Liber Psalmorum 22, 11)
Alienati sunt peccatores ab utero; erraverunt a ventre, qui loquuntur falsa. (Liber Psalmorum 58, 4)
Super te innixus sum ex utero, de ventre matris meae tu es susceptor meus; in te laus mea semper. (Liber Psalmorum 71, 6)
Tecum principatus in die virtutis tuae, in splendoribus sanctis, ex utero ante luciferum genui te. (Liber Psalmorum 110, 3)
Quia tu formasti renes meos, contexuisti me in utero matris meae. (Liber Psalmorum 139, 13)
“Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego spiritum et vitam donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum ego modulata; (Liber II Maccabaeorum 7, 22)
Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum sic ait patria voce: “Fili, miserere mei, quae te in utero novem mensibus portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi et nutricem me tibi exhibui. (Liber II Maccabaeorum 7, 27)
Sicut egressus est de utero matris suae, nudus iterum abibit, sicut venit, et nihil auferet secum de labore suo, quod tollat in manu sua. (Liber Ecclesiastes 5, 14)
Haec dicit Dominus, qui fecit te et formavit te ab utero, auxiliator tuus: “Noli timere, serve meus Iacob, et dilecte, quem elegi. (Liber Isaiae 44, 2)
Haec dicit Dominus, redemptor tuus et formator tuus ex utero: “Ego sum Dominus, qui feci omnia, extendi caelos solus, expandi terram; et quis mecum? (Liber Isaiae 44, 24)
Audite me, domus Iacob et omne residuum domus Israel, qui portamini ab utero, qui gestamini a vulva. (Liber Isaiae 46, 3)