pronađen 73 Rezultati za: Veritatem

  • Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem evangelii, dixi Cephae coram omnibus: “Si tu, cum Iudaeus sis, gentiliter et non Iudaice vivis, quomodo gentes cogis iudaizare?”. (Epistula ad Galatas 2, 14)

  • veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus, (Epistula ad Ephesios 4, 15)

  • Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. (Epistula ad Ephesios 4, 25)

  • in quod positus sum ego praedicator et apostolus — veritatem dico, non mentior — doctor gentium in fide et veritate. (Epistula I ad Timotheum 2, 7)

  • prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognoverunt veritatem. (Epistula I ad Timotheum 4, 3)

  • qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem. (Epistula II ad Timotheum 2, 18)

  • cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem, (Epistula II ad Timotheum 2, 25)

  • non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem. (Epistula ad Titum 1, 14)

  • Quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem. (Epistula Iacobi 3, 14)

  • Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem; (Epistula I Ioannis 1, 6)

  • Non scripsi vobis quasi nescientibus veritatem sed quasi scientibus eam, et quoniam omne mendacium ex veritate non est. (Epistula I Ioannis 2, 21)

  • Presbyter electae dominae et filiis eius, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes, qui noverunt veritatem, (Epistula II Ioannis 1, 1)


“Deus quer que as suas misérias sejam o trono da Sua misericórdia.” São Padre Pio de Pietrelcina