pronađen 2240 Rezultati za: Vir
et divisus est. Et mulier innupta et virgo cogitat, quae Domini sunt, ut sit sancta et corpore et spiritu; quae autem nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro. (Epistula I ad Corinthios 7, 34)
Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri, quod vult, faciat; non peccat: nubant. (Epistula I ad Corinthios 7, 36)
Qui autem statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habet suae voluntatis, et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam, bene faciet; (Epistula I ad Corinthios 7, 37)
igitur et, qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit; et, qui non iungit, melius faciet. (Epistula I ad Corinthios 7, 38)
Mulier alligata est, quanto tempore vir eius vivit; quod si dormierit vir eius, libera est, cui vult nubere, tantum in Domino. (Epistula I ad Corinthios 7, 39)
Volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput vero Christi Deus. (Epistula I ad Corinthios 11, 3)
Omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum; (Epistula I ad Corinthios 11, 4)
Vir quidem non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei; mulier autem gloria viri est. (Epistula I ad Corinthios 11, 7)
Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro; (Epistula I ad Corinthios 11, 8)
etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. (Epistula I ad Corinthios 11, 9)
Verumtamen neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino; (Epistula I ad Corinthios 11, 11)
nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo. (Epistula I ad Corinthios 11, 12)