pronađen 165 Rezultati za: Vita Gedeon
Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt. (Liber Ecclesiasticus 11, 14)
Omni vita tua dilige Deum et invoca illum in salutem tuam. (Liber Ecclesiasticus 13, 18)
Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei, dabitur illi. (Liber Ecclesiasticus 15, 18)
Qui gaudet iniquitate, denotabitur, et, qui odit correptionem, minuetur vita, et, qui odit loquacitatem, exstinguit malitiam. (6) (Liber Ecclesiasticus 19, 5)
nequissima enim vita fatui super mortem. (Liber Ecclesiasticus 22, 12)
Vita nequam hospitandi de domo in domum, et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget, nec aperiet os. (Liber Ecclesiasticus 29, 31)
In vita sua vidit et laetatus est in illo, in obitu suo non est contristatus. Nec confusus est coram inimicis: (Liber Ecclesiasticus 30, 5)
Melior est mors quam vita amara, et requies aeterna quam languor perseverans. (Liber Ecclesiasticus 30, 17)
Iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis, et exsultatio viri est longaevitas. (Liber Ecclesiasticus 30, 23)
Quasi vita hominibus vinum, si bibas illud moderate. (Liber Ecclesiasticus 31, 32)
Quae est vita ei, qui minuitur vino? (Liber Ecclesiasticus 31, 33)
Contra malum bonum est, et contra mortem vita; sic et contra virum iustum peccator. Et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum. (Liber Ecclesiasticus 33, 15)