pronađen 73 Rezultati za: acuta gladius

  • RES. Vide, Domine, quoniam tribulor; efferbuerunt viscera mea, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam valde rebellis fui; foris orbavit me gladius et domi mors. (Lamentationes 1, 20)

  • Gladius foris, pestis et fames intrinsecus. Qui in agro est, gladio morietur; et, qui in civitate, fame et pestilentia devorabuntur. (Prophetia Ezechielis 7, 15)

  • Pro eo autem quod occidi in te iustum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro ad aquilonem, (Prophetia Ezechielis 21, 9)

  • “Fili hominis, propheta et dices: Haec dicit Dominus Deus: Loquere: Gladius, gladius exacutus est et etiam limatus; (Prophetia Ezechielis 21, 14)

  • Et datus est ad levigandum, ut teneatur manu. Iste exacutus est gladius et iste limatus, ut sit in manu interficientis. (Prophetia Ezechielis 21, 16)

  • Tu ergo, fili hominis, propheta et percute manu ad manum. Et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnae, qui eos circumdat, (Prophetia Ezechielis 21, 19)

  • “Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egrediantur ambae; et indicem statue, in capite viae civitatis statue. (Prophetia Ezechielis 21, 24)

  • Viam pones, quo veniat gladius, ad Rabba filiorum Ammon et ad Iudam in Ierusalem munitissimam. (Prophetia Ezechielis 21, 25)

  • Et tu, fili hominis, propheta et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad opprobrium eorum; et dices: Gladius, gladius est evaginatus ad occidendum, limatus ad consumendum, ut fulgeat, (Prophetia Ezechielis 21, 33)

  • cum tibi videntur vana, et divinantur mendacia, ut ponatur gladius ad colla profanorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis finitae. (Prophetia Ezechielis 21, 34)

  • Et veniet gladius in Aegyptum, et erit pavor in Chus, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablatae fuerint opes illius, et destructa fundamenta eius. (Prophetia Ezechielis 30, 4)

  • Et stupescere faciam super te populos multos, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus coram facie eorum, et obstupescet tremefactus unusquisque pro anima sua in die ruinae tuae. (Prophetia Ezechielis 32, 10)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina