pronađen 70 Rezultati za: album de sacerdotibus

  • Et de sacerdotibus cum tubis et Zacharias filius Ionathan filius Semeiae filius Matthaniae filius Michaiae filius Zacchur filius Asaph; (Liber Nehemiae 12, 35)

  • Praeposuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia ad thesaurum, ad libamina et ad primitias et ad decimas, ut colligerent in ea de agris civitatum partes legitimas pro sacerdotibus et Levitis; quia laetificatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis, qui adstiterunt (Liber Nehemiae 12, 44)

  • Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines pro sacerdotibus et Levitis, unumquemque in ministerio suo, (Liber Nehemiae 13, 30)

  • et dabam ea sacerdotibus, filiis Aaron, ad aram; et decimam tritici et vini et olei et malorum granatorum et ceterorum pomorum filiis Levi servientibus in Ierusalem; et secundam decimationem computabam in pecunia sex annorum et ibam et consummabam illa in Ierusalem unoquoque anno. (Liber Thobis 1, 7)

  • Et primitias frumenti et decimas vini et olei, quae conservaverunt sanctificantes sacerdotibus, qui praesunt in Ierusalem ante faciem Dei nostri, iudicaverunt consumere, quae nec manibus licet tangere neminem ex populo. (Liber Iudith 11, 13)

  • Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos, qui invocant nomen eius. Invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos, (Liber Psalmorum 99, 6)

  • Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion; et exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribus populi salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur pro rege. (Liber I Maccabaeorum 7, 33)

  • Ut audivit autem Ionathas, iussit obsidere et elegit de senioribus Israel et de sacerdotibus et dedit se periculo (Liber I Maccabaeorum 11, 23)

  • “Spartianorum principes et civitas Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum fratribus salutem. (Liber I Maccabaeorum 14, 20)

  • et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his, quae ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea; (Liber I Maccabaeorum 14, 44)

  • Nam cum in Perside esset dux ipse et qui cum ipso videbatur esse intolerabilis exercitus, concisi sunt in templo Naneae, fraude utentibus sacerdotibus Naneae. (Liber II Maccabaeorum 1, 13)

  • Quod cum ille cognovit fortiter se a viro astutia praeventum, venit ad maximum et sanctum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus iussit sibi tradi virum. (Liber II Maccabaeorum 14, 31)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina