pronađen 258 Rezultati za: alienum ignis

  • Et, ut refulsit sol in clipeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis et resplenduerunt sicut lampades ignis. (Liber I Maccabaeorum 6, 39)

  • Et applicuit castra ad locum sanctificationis dies multos; et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula. (Liber I Maccabaeorum 6, 51)

  • Facturi igitur quinta et vicesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis, ut et vos quoque agatis diem Scenopegiae et ignis, qui datus est, quando Nehemias, aedificato templo et altari, obtulit sacrificia. (Liber II Maccabaeorum 1, 18)

  • Utque hoc factum est, et tempus transiit, et sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur. (Liber II Maccabaeorum 1, 22)

  • Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et consumpsit sacrificia, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocausta. (Liber II Maccabaeorum 2, 10)

  • Misso autem in Aegyptum Apollonio Menesthei filio propter ascensum ad solium Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se ab illius negotiis effectum, propriae securitati consuluit; inde cum Ioppen venisset, se contulit Hierosolymam. (Liber II Maccabaeorum 4, 21)

  • Iamnitis quoque nocte supervenit et portum cum navibus succendit, ita ut lumen ignis appareret Hierosolymis a stadiis ducentis quadraginta. (Liber II Maccabaeorum 12, 9)

  • Valde iuste: nam, quia multa erga aram delicta commisit, cuius ignis et cinis erat sanctus, ipse in cinere mortem reportavit. (Liber II Maccabaeorum 13, 8)

  • Vir impius fodit malum, et in labiis eius quasi ignis ardens. (Liber Proverbiorum 16, 27)

  • Cum defecerint ligna, exstinguetur ignis, et, susurrone subtracto, iurgia conquiescent. (Liber Proverbiorum 26, 20)

  • infernus et venter sterilis, terra, quae non satiatur aqua, ignis, qui numquam dicit: “Sufficit!”. (Liber Proverbiorum 30, 16)

  • Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae. (Canticum Canticorum 8, 6)


“O santo silêncio nos permite ouvir mais claramente a voz de Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina