pronađen 67 Rezultati za: amicitia cum mundo

  • Respondit Iesus: “Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 36)

  • Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in universo mundo; (Epistula ad Romanos 1, 8)

  • Usque ad legem enim peccatum erat in mundo; peccatum autem non imputatur, cum lex non est, (Epistula ad Romanos 5, 13)

  • Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. (Epistula I ad Corinthios 4, 9)

  • Non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus, alioquin debueratis de hoc mundo exisse! (Epistula I ad Corinthios 5, 10)

  • An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis? (Epistula I ad Corinthios 6, 2)

  • et qui utuntur hoc mundo, tamquam non abutentes; praeterit enim figura huius mundi. (Epistula I ad Corinthios 7, 31)

  • De esu igitur idolothytorum, scimus quia nullum idolum est in mundo, et quod nullus deus nisi Unus. (Epistula I ad Corinthios 8, 4)

  • dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (Epistula I ad Corinthios 11, 32)

  • Tam multa, ut puta, genera linguarum sunt in mundo, et nihil sine voce est. (Epistula I ad Corinthios 14, 10)

  • Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in mundo, abundantius autem ad vos. (Epistula II ad Corinthios 1, 12)

  • Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. (Epistula ad Galatas 6, 14)


“Vive-se de fé, não de sonhos.” São Padre Pio de Pietrelcina