pronađen 149 Rezultati za: aquae

  • Numerus dierum hominum ut multum centum anni, quasi gutta aquae maris deputati sunt, et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi. (Liber Ecclesiasticus 18, 8)

  • ego quasi trames aquae immensae de fluvio et sicut aquaeductus exivi in paradisum. (Liber Ecclesiasticus 24, 41)

  • Non des aquae tuae exitum, nec modicum, nec mulieri nequam veniam prodeundi. (Liber Ecclesiasticus 25, 34)

  • Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis et quasi lilia, quae sunt in transitu aquae, et quasi flos Libani in diebus aestatis; (Liber Ecclesiasticus 50, 8)

  • Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, aufert a Ierusalem et a Iuda robur et praesidium, omne robur panis et omne robur aquae, (Liber Isaiae 3, 1)

  • Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo, quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt. (Liber Isaiae 11, 9)

  • Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. (Liber Isaiae 15, 6)

  • Quia aquae Dimon repletae sunt sanguine; ponam enim super Dimon additamenta his, qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae. (Liber Isaiae 15, 9)

  • Et ponam iudicium tamquam normam et iustitiam tamquam perpendiculum; et subvertet grando spem mendacii, et latibulum aquae inundabunt. (Liber Isaiae 28, 17)

  • iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum refugium eius; panis ei datus est, aquae eius fideles sunt. (Liber Isaiae 33, 16)

  • Tunc saliet sicut cervus claudus, et exsultabit lingua mutorum, quia erumpent in deserto aquae, et torrentes in solitudine. (Liber Isaiae 35, 6)

  • Non sitierunt, cum per desertum duceret eos; aquam de petra produxit eis et scidit petram, et fluxerunt aquae. (Liber Isaiae 48, 21)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina