pronađen 143 Rezultati za: aurum purissimum

  • Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. (Liber Proverbiorum 27, 21)

  • Coacervavi mihi etiam argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum, feci mihi cantores et cantatrices et delicias filiorum hominum, scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda (Liber Ecclesiastes 2, 8)

  • Caput eius aurum optimum, cincinni eius sicut racemi palmarum, nigri quasi corvus. (Canticum Canticorum 5, 11)

  • Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos, (Liber Sapientiae 3, 6)

  • nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. (Liber Sapientiae 7, 9)

  • Infelices autem, et in rebus mortuis sunt spes illorum, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium aut lapidem inutilem, opus manus antiquae. (Liber Sapientiae 13, 10)

  • quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. (Liber Ecclesiasticus 2, 5)

  • Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini; gratia enim verecundiae illius super aurum. (Liber Ecclesiasticus 7, 21)

  • multos enim perdidit aurum, et argentum etiam cor regum subvertit. (Liber Ecclesiasticus 8, 3)

  • Viro tenaci sine ratione est substantia; et homini livido ad quid aurum? (Liber Ecclesiasticus 14, 3)

  • Aurum tuum et argentum tuum obsigna et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos. (Liber Ecclesiasticus 28, 29)

  • Pone thesaurum tuum in praeceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. (Liber Ecclesiasticus 29, 14)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina