pronađen 2449 Rezultati za: bellum de Israel

  • Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube. (Liber Exodus 16, 10)

  • “Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod ego sum Dominus Deus vester”. (Liber Exodus 16, 12)

  • Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: “Manhu?” (quod significat: “Quid est hoc?”). Ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: “Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum. (Liber Exodus 16, 15)

  • Feceruntque ita filii Israel; et collegerunt alius plus, alius minus. (Liber Exodus 16, 17)

  • Appellavitque domus Israel nomen eius Man: quod erat quasi semen coriandri album, gustusque eius quasi similae cum melle. (Liber Exodus 16, 31)

  • Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem; hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan. (Liber Exodus 16, 35)

  • Igitur profecta omnis congregatio filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. (Liber Exodus 17, 1)

  • Et ait Dominus ad Moysen: “Antecede populum et sume tecum de senioribus Israel, et virgam, qua percussisti fluvium, tolle in manu tua et vade. (Liber Exodus 17, 5)

  • En ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus”. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel. (Liber Exodus 17, 6)

  • Et vocavit nomen loci illius Massa et Meriba, propter iurgium filiorum Israel et quia tentaverunt Dominum dicentes: “Estne Dominus in nobis an non?”. (Liber Exodus 17, 7)

  • Venit autem Amalec et pugnabat contra Israel in Raphidim. (Liber Exodus 17, 8)

  • Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel; sin autem remisisset, superabat Amalec. (Liber Exodus 17, 11)


“Peçamos a São José o dom da perseverança até o final”. São Padre Pio de Pietrelcina