pronađen 178 Rezultati za: bonis operibus

  • Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios, ut non sint infructuosi. (Epistula ad Titum 3, 14)

  • Ingredimur enim in requiem, qui credidimus, quemadmodum dixit: “Sicut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam”, et quidem operibus ab institutione mundi factis. (Epistula ad Hebraeos 4, 3)

  • Dixit enim quodam loco de die septima sic: “Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis”; (Epistula ad Hebraeos 4, 4)

  • qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. (Epistula ad Hebraeos 4, 10)

  • Quapropter praetermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur, non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum, (Epistula ad Hebraeos 6, 1)

  • quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi. (Epistula ad Hebraeos 9, 14)

  • Sed dicet quis: “Tu fidem habes, et ego opera habeo”. Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem. (Epistula Iacobi 2, 18)

  • Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est? (Epistula Iacobi 2, 20)

  • Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare? (Epistula Iacobi 2, 21)

  • Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides consummata est; (Epistula Iacobi 2, 22)

  • Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum. (Epistula Iacobi 2, 24)

  • Similiter autem et Rahab, meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens? (Epistula Iacobi 2, 25)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina