pronađen 362 Rezultati za: caeco Pater

  • Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”. (Evangelium secundum Lucam 13, 25)

  • Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus pater familias dixit servo suo: “Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes ac debiles et caecos et claudos introduc huc”. (Evangelium secundum Lucam 14, 21)

  • Et dixit adulescentior ex illis patri: “Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit”. Et divisit illis substantiam. (Evangelium secundum Lucam 15, 12)

  • Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in caelum et coram te (Evangelium secundum Lucam 15, 18)

  • Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum. (Evangelium secundum Lucam 15, 20)

  • Dixitque ei filius: “Pater, peccavi in caelum et coram te; iam non sum dignus vocari filius tuus”. (Evangelium secundum Lucam 15, 21)

  • Dixit autem pater ad servos suos: “Cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calceamenta in pedes (Evangelium secundum Lucam 15, 22)

  • Isque dixit illi: “Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit”. (Evangelium secundum Lucam 15, 27)

  • Indignatus est autem et nolebat introire. Pater ergo illius egressus coepit rogare illum. (Evangelium secundum Lucam 15, 28)

  • Et ipse clamans dixit: “Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma”. (Evangelium secundum Lucam 16, 24)

  • Et ait: “Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei (Evangelium secundum Lucam 16, 27)

  • At ille dixit: “Non, pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, paenitentiam agent”. (Evangelium secundum Lucam 16, 30)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina