pronađen 50 Rezultati za: caelos
Exaltare super caelos, Deus, super omnem terram gloria tua. (Liber Psalmorum 57, 12)
Quoniam omnes dii gentium inania, Dominus autem caelos fecit. (Liber Psalmorum 96, 5)
Ascendunt usque ad caelos et descendunt usque ad abyssos; anima eorum in malis tabescebat. (Liber Psalmorum 107, 26)
quia magna est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua. (Liber Psalmorum 108, 5)
Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. (Liber Psalmorum 108, 6)
Excelsus super omnes gentes Dominus, super caelos gloria eius. (Liber Psalmorum 113, 4)
Qui fecit caelos in intellectu, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber Psalmorum 136, 5)
Domine, inclina caelos tuos et descende; tange montes, et fumigabunt. (Liber Psalmorum 144, 5)
Laudate eum, caeli caelorum et aquae omnes, quae super caelos sunt. - (Liber Psalmorum 148, 4)
Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos prudentia; (Liber Proverbiorum 3, 19)
Quando praeparabat caelos, aderam, quando certa lege et gyro vallabat abyssos, (Liber Proverbiorum 8, 27)
Quis mensus est pugillo aquas et caelos palmo disposuit, modio continuit pulverem terrae et libravit in pondere montes et colles in statera? (Liber Isaiae 40, 12)