pronađen 45 Rezultati za: castrametati
Itaque filii Ammon convocati in Galaad fixere tentoria; contra quos congregati filii Israel in Maspha castrametati sunt. (Liber Iudicum 10, 17)
Igitur ascendentes Philisthim in terra Iudae castrametati sunt, et in Lehi (id est Maxilla) eorum est fusus exercitus. (Liber Iudicum 15, 9)
Ascendentesque castrametati sunt in Cariathiarim Iudae, qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit et est post tergum Cariathiarim. (Liber Iudicum 18, 12)
Statimque filii Israel surgentes mane castrametati sunt contra Gabaa; (Liber Iudicum 20, 19)
Et Philisthim congregati sunt ad proeliandum contra Israel: tria milia curruum et sex milia equitum et reliquum vulgus plurimum sicut arena, quae est in litore maris. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven. (Liber I Samuelis 13, 5)
Congregantes vero Phili sthim agmina sua in proe lium, convenerunt in Socho Iudae et castrametati sunt inter Socho et Azeca in Aphesdommim. (Liber I Samuelis 17, 1)
Congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam. Congregavit autem et Saul universum Israel, et castrametati sunt in Gelboe. (Liber I Samuelis 28, 4)
Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim. (Liber I Paralipomenon 11, 15)
conduxeruntque sibi triginta duo milia curruum et regem Maacha cum populo eius. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba; filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum. (Liber I Paralipomenon 19, 7)