pronađen 21 Rezultati za: cherub
cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius. (Liber Exodus 25, 19)
cherub unum ex summitate unius partis et cherub alterum ex summitate partis alterius; duos cherubim ex singulis summitatibus propitiatorii (Liber Exodus 37, 8)
Et ascendit super cherub et volavit et devolavit super pennas venti. (Liber II Samuelis 22, 11)
Quinque cubitorum ala cherub una et quinque cubitorum ala cherub altera, id est decem cubitos habentes a summitate alae unius usque ad alae alterius summitatem. (Liber I Regum 6, 24)
Decem quoque cubitorum erat cherub secundus, mensura par et effigies una erat duobus cherubim; (Liber I Regum 6, 25)
altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum et similiter cherub secundus. (Liber I Regum 6, 26)
Posuitque cherubim in medio templi interioris; extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum; alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant. (Liber I Regum 6, 27)
Alae cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus, et altera quinque cubitos habens alam tangeret alterius cherub. (Liber II Paralipomenon 3, 11)
Similiter cherub alterius ala quinque habebat cubitos et tangebat parietem, et ala eius altera quinque cubitorum alam cherub alterius contingebat. (Liber II Paralipomenon 3, 12)
Et hi, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub et Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent: (Liber Esdrae 2, 59)
Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israel essent: (Liber Nehemiae 7, 61)
Et ascendit super cherub et volavit, ferebatur super pennas ventorum. (Liber Psalmorum 18, 11)