pronađen 123 Rezultati za: civitas

  • Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, quae vocatur Hebron, in monte Iudae et suburbana eius per circuitum. (Liber Iosue 21, 11)

  • De tribu quoque Nephthali civitas confugii Cedes in Galilaea et Ammothdor et Carthan cum suburbanis suis: civitates tres. (Liber Iosue 21, 32)

  • De tribu Ruben ultra Iordanem contra Iericho civitas refugii Bosor in solitudine planitiei et Iasa (Liber Iosue 21, 36)

  • Et de tribu Gad civitas confugii Ramoth in Galaad et Mahanaim (Liber Iosue 21, 38)

  • Atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cuius nomen vetus erat Cariathsepher (id est civitas Litterarum). (Liber Iudicum 1, 11)

  • nullo penitus ferente praesidium, eo quod procul habitarent a Sidone neque cum Syria haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob; quam rursum exstruentes habitaverunt in ea, (Liber Iudicum 18, 28)

  • Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam iuxta portam aspectans viam; erat enim cor eius pavens pro arca Dei. Vir autem ille, postquam ingressus est, nuntiavit urbi; et ululavit omnis civitas. (Liber I Samuelis 4, 13)

  • Cepit autem David arcem Sion: haec est civitas David. (Liber II Samuelis 5, 7)

  • unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon. Et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas; haec est vox, quam audistis. (Liber I Regum 1, 45)

  • videns autem Zamri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium et succendit super se domum regiam et mortuus est igne (Liber I Regum 16, 18)

  • Dixit autem ad eos Eliseus: “Non est haec via, nec ista est civitas; sequimini me, et ostendam vobis virum, quem quaeritis”. Duxit ergo eos in Samariam. (Liber II Regum 6, 19)

  • Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit; Athalia autem occisa est gladio in domo regis. (Liber II Regum 11, 20)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina