pronađen 26 Rezultati za: coetus

  • Misit itaque coetus decem milia viros robustissimos et praeceperunt eis: “Ite et percutite habitatores Iabes Galaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum. (Liber Iudicum 21, 10)

  • Misitque coetus nuntios ad filios Beniamin, qui erant in petra Remmon, et dederunt eis pacem. (Liber Iudicum 21, 13)

  • Dixeruntque seniores coetus: “Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores? Omnes in Beniamin feminae conciderunt”. (Liber Iudicum 21, 16)

  • Rex autem Salomon et universus coetus Israel, qui convenerat ad eum, cum illo ante arcam immolabant oves et boves absque aestimatione et numero. (Liber I Regum 8, 5)

  • Rex autem Salomon et universus coetus Israel, omnes, qui fuerunt congregati ad eum ante arcam, immolabant oves et boves absque ullo numero: tanta enim erat multitudo victimarum. (Liber II Paralipomenon 5, 6)

  • Inito quoque consilio regis et principum et universi coetus in Ierusalem, decreverunt, ut facerent Pascha mense secundo. (Liber II Paralipomenon 30, 2)

  • Dum ergo oraret Esdras et imploraret flens et prostratus ante templum Dei, collectus est ad eum de Israel coetus grandis nimis virorum et mulierum et puerorum; et flevit populus fletu multo. (Liber Esdrae 10, 1)

  • Quis dabit mihi in solitudine deversorium viatorum, et de relinquam populum meum et recedam ab eis? Quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum. (Liber Ieremiae 9, 1)

  • Et erunt filii eius sicut a principio, et coetus eius coram me permanebit, et visitabo adversum omnes, qui tribulant eum. (Liber Ieremiae 30, 20)

  • Ecce ego adducam eos de terra aquilonis et congregabo eos ab extremis terrae; inter quos erunt caecus et claudus, praegnans et pariens simul: coetus magnus revertentium huc. (Liber Ieremiae 31, 8)

  • Et venies de loco tuo ab extremo aquilone, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi, coetus magnus et exercitus vehemens. (Prophetia Ezechielis 38, 15)

  • Exclamavit itaque omnis coetus voce magna et benedixerunt Deo, qui salvat sperantes in se. (Prophetia Danielis 13, 60)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina