pronađen 771 Rezultati za: coram Deo
Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram turba dicens: “Innocens ego sum a sanguine hoc; vos videritis!”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 24)
Et surrexit et protinus sublato grabato abiit coram omnibus, ita ut admirarentur omnes et glorificarent Deum dicentes: “Numquam sic vidimus!”. (Evangelium secundum Marcum 2, 12)
Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis; (Evangelium secundum Marcum 9, 2)
erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae (Evangelium secundum Lucam 1, 15)
in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris. (Evangelium secundum Lucam 1, 75)
tu ergo, si adoraveris coram me, erit tua omnis”. (Evangelium secundum Lucam 4, 7)
Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum. (Evangelium secundum Lucam 5, 25)
Videns autem mulier quia non latuit, tremens venit et procidit ante eum et ob quam causam tetigerit eum indicavit coram omni populo et quemadmodum confestim sanata sit. (Evangelium secundum Lucam 8, 47)
Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo. (Evangelium secundum Lucam 12, 6)
Dico autem vobis: Omnis, quicumque confessus fuerit in me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei; (Evangelium secundum Lucam 12, 8)
qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei. (Evangelium secundum Lucam 12, 9)
Tunc incipietis dicere: “Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti”; (Evangelium secundum Lucam 13, 26)