pronađen 37 Rezultati za: dabitur
Qui respondens ait illis: “Generatio mala et adultera signum requirit; et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae prophetae. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 39)
Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 12)
Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae”. Et, relictis illis, abiit. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 4)
Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 43)
omni enim habenti dabitur, et abundabit; ei autem, qui non habet, et quod habet, auferetur ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 29)
Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo”. (Evangelium secundum Marcum 4, 25)
Et ingemiscens spiritu suo ait: “Quid generatio ista quaerit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum”. (Evangelium secundum Marcum 8, 12)
date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis”. (Evangelium secundum Lucam 6, 38)
Videte ergo quomodo audiatis: qui enim habet, dabitur illi; et, quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo”. (Evangelium secundum Lucam 8, 18)
Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. (Evangelium secundum Lucam 11, 9)
Turbis autem concurrentibus, coepit dicere: “Generatio haec generatio nequam est; signum quaerit, et signum non dabitur illi, nisi signum Ionae. (Evangelium secundum Lucam 11, 29)
Dico vobis: “Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur. (Evangelium secundum Lucam 19, 26)