pronađen 35 Rezultati za: diligenter

  • Et vocavit Thobiam filium suum, et venit ad illum; et dixit illi: “Fili, cum mortuus fuero, sepeli me diligenter et honorem habe matri tuae et noli derelinquere illam omnibus diebus vitae suae et fac, quod bonum est in conspectu eius, et noli contristare spiritum eius in ullo. (Liber Thobis 4, 3)

  • Interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam. (Liber Iob 8, 8)

  • circumsaepiens autem rex et rem diligenter examinans, templum fecit. (Liber II Maccabaeorum 1, 34)

  • Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis; residua vero spolia Hierosolymam detulerunt. (Liber II Maccabaeorum 8, 31)

  • Quando sederis, ut comedas cum principe, diligenter attende, quae apposita sunt ante faciem tuam, (Liber Proverbiorum 23, 1)

  • Praepara foris opus tuum et diligenter exerce illud in agro tuo, ut postea aedifices domum tuam. (Liber Proverbiorum 24, 27)

  • Diligenter agnosce vultum pecoris tui; appone cor tuum ad greges, (Liber Proverbiorum 27, 23)

  • Aut si quis artifex faber de silva tractabile lignum secuerit C huius docte erasit omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricavit vas utile in conversationem vitae; (Liber Sapientiae 13, 11)

  • et reliquum horum, quod ad nullos usus facit, lignum curvum et nodis concretum accipiens, sculpsit diligenter per vacuitatem suam et per scientiam tempore requiei figuravit illud - assimilavit illud imagini hominis (Liber Sapientiae 13, 13)

  • Cave tibi et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas. (Liber Ecclesiasticus 13, 16)

  • Splendidum cor et bonum in epulis est; epulae enim illius diligenter fiunt. (Liber Ecclesiasticus 30, 27)

  • Si viderit currum, bigam equitum, ascensorem asini et ascensorem cameli, intueatur diligenter multo intuitu”. (Liber Isaiae 21, 7)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina