pronađen 713 Rezultati za: duo
Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 37)
Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 40)
Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi duos dies. (Evangelium secundum Ioannem 4, 40)
Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam; (Evangelium secundum Ioannem 4, 43)
“Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 9)
Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt. (Evangelium secundum Ioannem 6, 13)
Dixit ergo Iesus ad Duodecim: “Numquid et vos vultis abire?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 67)
Respondit eis Iesus: “Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolus est”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 70)
Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis; hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim. (Evangelium secundum Ioannem 6, 71)
Sed et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est. (Evangelium secundum Ioannem 8, 17)
Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus; (Evangelium secundum Ioannem 11, 6)
Respondit Iesus: “Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt; (Evangelium secundum Ioannem 11, 9)