pronađen 418 Rezultati za: electi populo

  • et ille viderit gladium venientem super terram et cecinerit bucina et annuntiaverit populo; (Prophetia Ezechielis 33, 3)

  • vos autem, montes Israel, ramos vestros germinabitis et fructum vestrum afferetis populo meo Israel, prope est enim ut veniat. (Prophetia Ezechielis 36, 8)

  • et erunt in sanctuario meo aeditui et ianitores portarum domus et ministri domus: ipsi mactabunt holocausta et victimas populo et ipsi stabunt in conspectu eorum, ut ministrent eis. (Prophetia Ezechielis 44, 11)

  • Haec dicit Dominus Deus: Sufficiat vobis, principes Israel; violentiam et rapinas omittite et iudicium et iustitiam facite; auferte exactiones vestras a populo meo, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 45, 9)

  • Et faciet princeps in die illa pro se et pro universo populo terrae vitulum pro peccato; (Prophetia Ezechielis 45, 22)

  • In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum populo alteri non tradetur: comminuet et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum. (Prophetia Danielis 2, 44)

  • regnum autem et potestas et magnitudo regnorum, quae sunt subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et oboedient””. (Prophetia Danielis 7, 27)

  • non oboedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris omnique populo terrae. (Prophetia Danielis 9, 6)

  • Veni autem, ut docerem te, quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies”. (Prophetia Danielis 10, 14)

  • Et veniet rex aquilonis et comportabit aggerem et capiet urbem munitissimam; et brachia austri non sustinebunt, et populo electorum eius non erit fortitudo ad resistendum. (Prophetia Danielis 11, 15)

  • Et post amicitias, cum eo faciet dolum et ascendet et superabit in modico populo. (Prophetia Danielis 11, 23)

  • Et docti in populo docebunt plurimos; et ruent in gladio et in flamma et in captivitate et in rapina per dies. (Prophetia Danielis 11, 33)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre-lhe todo o bem que ela ainda pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina