pronađen 2395 Rezultati za: et familiae de Israel

  • Abstulit Dominus iudicium tuum, avertit inimicos tuos; rex Israel, Dominus, in medio tui, non timebis malum ultra. (Prophetia Sophoniae 3, 15)

  • et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: “Quid sunt haec?”. Et dixit ad me: “Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iudam et Israel et Ierusalem”. (Prophetia Zachariae 2, 2)

  • Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Iudae et domus Israel, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere; confortentur manus vestrae. (Prophetia Zachariae 8, 13)

  • Oraculum. “Verbum Domini in terra Ha drach et Damasci requiei eius, quia Domini est oculus Aram sicut omnes tribus Israel. (Prophetia Zachariae 9, 1)

  • Et dixit Dominus ad me: “Proice illud in thesaurum, decorum pretium, quo appretiatus sum ab eis”. Et tuli triginta siclos argenteos et proieci illos in domum Domini in thesaurum. 14 Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Iudam et Israel. (Prophetia Zachariae 11, 13)

  • Oraculum. Verbum Domini super Israel et super Iudam. Oraculum Domini, qui extendit caelum et fundat terram et fingit spiritum hominis in eo: (Prophetia Zachariae 12, 1)

  • et planget terra, singulae familiae seorsum: familia domus David seorsum et mulieres eorum seorsum; familia domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum; (Prophetia Zachariae 12, 12)

  • omnes reliquae familiae, singulae familiae seorsum et mulieres eorum seorsum. (Prophetia Zachariae 12, 14)

  • Oraculum. Verbum Domini ad Israel in manu Malachiae. (Prophetia Malachiae 1, 1)

  • Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: “Magnificatus est Dominus ultra terminos Israel”. (Prophetia Malachiae 1, 5)

  • Dolum fecit Iuda, et abominatio facta est in Israel et in Ierusalem, quia contaminavit Iuda sanctuarium Domini, quod diligit, et accepit uxorem filiam dei alieni. (Prophetia Malachiae 2, 11)

  • Si quis odio dimittit, dicit Dominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles. (Prophetia Malachiae 2, 16)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina