pronađen 90 Rezultati za: facite
Auditum facite in aedibus Assyriae et in aedibus terrae Aegypti et dicite: “Congregamini super montes Samariae”; et videte insanias multas in medio eius et oppressos in sinu eius. (Prophetia Amos 3, 9)
Sed et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus, et confortare, Iesua fili Iosedec sacerdos magne, et confortare, omnis popule terrae, dicit Dominus exercituum; et facite, quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Aggaei 2, 4)
“Haec ait Dominus exercituum dicens: Iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationes facite unusquisque cum fratre suo; (Prophetia Zachariae 7, 9)
Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: “Vox clamantis in deserto: "Parate viam Domini, rectas facite semitas eius!"”. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 3)
Facite ergo fructum dignum paenitentiae (Evangelium secundum Matthaeum 3, 8)
Omnia ergo, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis; haec est enim Lex et Prophetae. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 12)
Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum, aut facite arborem malam et fructum eius malum: si quidem ex fructu arbor agnoscitur. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 33)
Omnia ergo, quaecumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 3)
vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius””, (Evangelium secundum Marcum 1, 3)
sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: “Vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. (Evangelium secundum Lucam 3, 4)
Facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemus Abraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare Abrahae filios. (Evangelium secundum Lucam 3, 8)
Sed vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt; (Evangelium secundum Lucam 6, 27)