pronađen 152 Rezultati za: falsum testimonium

  • qui testificatus est verbum Dei et testimonium Iesu Christi, quaecumque vidit. (Apocalypsis Ioannis 1, 2)

  • Ego Ioannes, frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Iesu, fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei et testimonium Iesu. (Apocalypsis Ioannis 1, 9)

  • Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium, quod habebant. (Apocalypsis Ioannis 6, 9)

  • Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversus illos bellum et vincet eos et occidet illos. (Apocalypsis Ioannis 11, 7)

  • Et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius, qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu. (Apocalypsis Ioannis 12, 17)

  • Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae”. (Apocalypsis Ioannis 19, 10)

  • Et vidi thronos, et sederunt super eos, et iudicium datum est illis; et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20, 4)

  • Dicit, qui testimonium perhibet istorum: “Etiam, venio cito”. “Amen. Veni, Domine Iesu!”. (Apocalypsis Ioannis 22, 20)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina