pronađen 699 Rezultati za: fide ad Deum

  • Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti, in fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu; (Epistula II ad Timotheum 1, 13)

  • Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, (Epistula ad Titum 1, 13)

  • Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sunt abominati et inoboedientes et ad omne opus bonum reprobi. (Epistula ad Titum 1, 16)

  • Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia. (Epistula ad Titum 2, 2)

  • Salutant te, qui mecum sunt, omnes. Saluta, qui nos amant in fide. Gratia cum omnibus vobis. (Epistula ad Titum 3, 15)

  • Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex in iis, quae sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi; (Epistula ad Hebraeos 2, 17)

  • etenim et nobis evangelizatum est quemadmodum et illis, sed non profuit illis sermo auditus, non commixtis fide cum iis, qui audierant. (Epistula ad Hebraeos 4, 2)

  • Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus pro homi nibus constituitur in his, quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis; (Epistula ad Hebraeos 5, 1)

  • Quapropter praetermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur, non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum, (Epistula ad Hebraeos 6, 1)

  • ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide et patientia hereditant promissiones. (Epistula ad Hebraeos 6, 12)

  • ut per duas res immobiles, in quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solacium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem; (Epistula ad Hebraeos 6, 18)

  • nihil enim ad perfectum adduxit lex; introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum. (Epistula ad Hebraeos 7, 19)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina