pronađen 202 Rezultati za: fidem paenitentiam disciplinam

  • Qui, postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 33, 12)

  • Oratio quoque eius et exauditio et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam, in quibus aedificavit excelsa et fecit palos et statuas, antequam ageret paenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai. (Liber II Paralipomenon 33, 19)

  • “Iob autem non in sapientia locutus est, et verba illius non sonant disciplinam”. (Liber Iob 34, 35)

  • Idcirco ipse me reprehendo et ago paenitentiam in favilla et cinere”. (Liber Iob 42, 6)

  • Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur, et pereatis de via, cum exarserit in brevi ira eius. Beati omnes, qui confidunt in eo. (Liber Psalmorum 2, 12)

  • Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum. (Liber Psalmorum 50, 17)

  • Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his, quae facitis nobiscum, (Liber I Maccabaeorum 10, 27)

  • Et vidit populus fidem Simonis et gloriam, quam cogitabat facere genti suae; et posuerunt eum ducem suum et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo exaltare populum suum. (Liber I Maccabaeorum 14, 35)

  • Unde Menelaus seorsum apprehendens Andronicum rogabat, ut Oniam interficeret. At vero ille, cum venisset ad Oniam et cum fidem dolo dedisset ac dexteram accepisset dedissetque cum iureiurando, quamvis esset ei suspectus, suasit de asylo procedere, quem statim peremit, non veritus iustitiam. (Liber II Maccabaeorum 4, 34)

  • Et cum pluribus modis fidem dedisset secundum hoc constitutum, restituturum se eos illaesos, dimiserunt eum propter fratrum salutem. (Liber II Maccabaeorum 12, 25)

  • ad sciendam sapientiam et disciplinam, ad intellegenda verba prudentiae; (Liber Proverbiorum 1, 2)

  • Audi, fili mi, disciplinam patris tui et ne reicias legem matris tuae, (Liber Proverbiorum 1, 8)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina