pronađen 48 Rezultati za: fiducia resistere

  • Quibus ille respondit: “Nolite timere. Num Dei possumus resistere voluntati? (Liber Genesis 50, 19)

  • Et corruent singuli super fratres suos quasi bella fugientes, nemine persequente. Nemo vestrum inimicis audebit resistere. (Liber Leviticus 26, 37)

  • Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub caelo; nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos. (Liber Deuteronomii 7, 24)

  • populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse nosti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere. (Liber Deuteronomii 9, 2)

  • Nullus tibi poterit resistere cunctis diebus vitae tuae: sicut fui cum Moyse, ero et tecum; non dimittam nec derelinquam te. (Liber Iosue 1, 5)

  • Dixitque Dominus ad Iosue: “Ne timeas eos! In manus enim tuas tradidi illos; nullus tibi ex eis resistere poterit”. (Liber Iosue 10, 8)

  • Deditque Dominus eis requiem secundum omnia, quae iuraverat patribus eorum, nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cunctos in eorum dicionem redegit. (Liber Iosue 21, 44)

  • Et expulit Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere potuit: (Liber Iosue 23, 9)

  • Iratusque Dominus contra Israel tradidit eos in manibus diripientium, qui diripuerunt eos, et vendidit eos hostibus, qui habitabant per gyrum, nec potuerunt resistere adversariis suis; (Liber Iudicum 2, 14)

  • Et ait Saul ad David: “Non vales resistere Philisthaeo isti nec pugnare adversus eum, quia puer es; hic autem vir bellator ab adulescentia sua”. (Liber I Samuelis 17, 33)

  • Timuerunt illi vehementer et dixerunt: “Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere?”. (Liber II Regum 10, 4)

  • Dixitque ad eos Rabsaces: “Loquimini Ezechiae: Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum: Quae est ista fiducia, qua niteris? (Liber II Regum 18, 19)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina