pronađen 1462 Rezultati za: foedus Dei regem David

  • Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri, filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur, ut impleant visionem, et corruent. (Prophetia Danielis 11, 14)

  • Et concitabitur fortitudo eius et cor eius adversum regem austri in exercitu magno; et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non stabit, quia inibunt adversus eum consilia. (Prophetia Danielis 11, 25)

  • Et risit Daniel et tenuit regem, ne ingrederetur intro, et dixit: “Ecce pavimentum; animadverte, cuius vestigia sunt haec”. (Prophetia Danielis 14, 19)

  • Cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer et congregati adversum regem dixerunt: “Iudaeus factus est rex; Bel destruxit, draconem interfecit et sacerdotes occidit”. (Prophetia Danielis 14, 28)

  • Et dixerunt, cum venissent ad regem: “Trade nobis Danielem; alioquin interficiemus te et domum tuam”. (Prophetia Danielis 14, 29)

  • Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter. (Prophetia Osee 2, 20)

  • Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum. (Prophetia Osee 3, 5)

  • Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda ulcus suum; et abiit Ephraim ad Assyriam et misit ad regem magnum; sed et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit vos ab ulcere. (Prophetia Osee 5, 13)

  • In malitia sua laetificaverunt regem et in mendaciis suis principes. (Prophetia Osee 7, 3)

  • In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Do mini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt. (Prophetia Osee 8, 1)

  • Loqui verba, iurare in vanum, ferire foedus; et germinabit quasi venenum ius super sulcos agri. (Prophetia Osee 10, 4)

  • Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert. (Prophetia Osee 12, 2)


“O mais belo Credo é o que se pronuncia no escuro, no sacrifício, com esforço”. São Padre Pio de Pietrelcina