pronađen 204 Rezultati za: foedus arcam

  • Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti; si autem est in me aliqua iniquitas, tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me”. (Liber I Samuelis 20, 8)

  • Pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David dicens: “Requirat Dominus de manu inimicorum David!”. (Liber I Samuelis 20, 16)

  • quoniam coniurastis omnes adversum me. Et non est qui mihi renuntiet quod filius meus foedus iunxerit cum filio Isai; non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi sicut hodie”. (Liber I Samuelis 22, 8)

  • Percussit igitur uterque foedus coram Domino; mansitque David in Horesa, Ionathan autem reversus est in domum suam. (Liber I Samuelis 23, 18)

  • Et dixit Abner ad David: “Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel, et ineant tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua”. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace, (Liber II Samuelis 3, 21)

  • Venerunt quoque omnes senes Israel ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque David in regem super Israel. (Liber II Samuelis 5, 3)

  • Surrexitque David et abiit, et universus populus, qui erat cum eo, in Baala Iudae, ut adducerent inde arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubim super eam. (Liber II Samuelis 6, 2)

  • Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in colle. Oza autem et Ahio filii Abinadab minabant plaustrum: (Liber II Samuelis 6, 3)

  • Oza ambulabat iuxta arcam, et Ahio praecedebat eam. (Liber II Samuelis 6, 4)

  • Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam, quoniam boves lascivientes proruperunt. (Liber II Samuelis 6, 6)

  • Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate; qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei. (Liber II Samuelis 6, 7)

  • Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitate David, sed divertit eam in domum Obededom Getthaei. (Liber II Samuelis 6, 10)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina