pronađen 56 Rezultati za: habeo

  • Ecce, habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos, et facite eis sicut placuerit vobis, dummodo viris istis nihil faciatis; ideo enim ingressi sunt sub umbra tecti mei”. (Liber Genesis 19, 8)

  • Dixit Laban: “Gratum habeo, quod petis!”. (Liber Genesis 30, 34)

  • Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo”. (Liber Genesis 32, 6)

  • At ille: “Habeo, ait, plurima, frater mi; sint tua tibi”. (Liber Genesis 33, 9)

  • Suscipe, quaeso, benedictionem, quae allata est tibi; quia Deus misertus est mihi, et habeo omnia”. Et, cum compelleret illum, suscepit (Liber Genesis 33, 11)

  • At ille respondit: “Pax vobiscum, nolite timere. Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris; nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo”. Eduxitque ad eos Simeon. (Liber Genesis 43, 23)

  • et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem: “Verbum secretum habeo ad te, o rex”. Et ille imperavit silentium; egressique sunt omnes, qui circa eum erant. (Liber Iudicum 3, 19)

  • Aod autem ingressus erat ad eum, cum sederet in aestivo cenaculo, quod ipsi soli erat, dixitque: “Verbum Dei habeo ad te”. Qui statim surrexit de throno. (Liber Iudicum 3, 20)

  • qui dixit matri suae: “Mille centum argenteos, qui ablati sunt a te et super quibus, me audiente, maledicens iuraveras, ecce ego habeo; ego abstuli”. Cui illa respondit: “Benedictus filius meus Domino!”. (Liber Iudicum 17, 2)

  • Qui respondit: “Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem et omnia, quae habeo, et dicitis: “Quid tibi est?””. (Liber Iudicum 18, 24)

  • Habeo filiam virginem, et hic homo habet concubinam; educam eas ad vos, ut humilietis eas et faciatis eis, quod vobis placuerit; tantum, obsecro, ne scelus hoc operemini in virum”. (Liber Iudicum 19, 24)

  • Quibus illa respondit: “Revertimini, filiae meae; cur venitis mecum? Num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis? (Liber Ruth 1, 11)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina