pronađen 606 Rezultati za: ignorare Deum
ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 9)
Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum, (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 9)
ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 13)
non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 5)
Itaque, qui spernit, non hominem spernit sed Deum, qui etiam dat Spiritum suum Sanctum in vos. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 8)
Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 13)
si quidem iustum est apud Deum retribuere tribulationem his, qui vos tribulant, (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 6)
in igne flammae, dantis vindictam his, qui non noverunt Deum et qui non oboediunt evangelio Domini nostri Iesu; (Epistula II ad Thessalonicenses 1, 8)
in hoc enim laboramus et certamus, quia sperantes sumus in Deum vivum, qui est salvator omnium hominum, maxime fidelium. (Epistula I ad Timotheum 4, 10)
Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die; (Epistula I ad Timotheum 5, 5)
Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sunt abominati et inoboedientes et ad omne opus bonum reprobi. (Epistula ad Titum 1, 16)
Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex in iis, quae sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi; (Epistula ad Hebraeos 2, 17)