pronađen 113 Rezultati za: iudicio vindictam

  • Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. (Liber Exodus 23, 2)

  • Pauperis quoque non misereberis in iudicio. (Liber Exodus 23, 3)

  • Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo. (Liber Leviticus 19, 15)

  • Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. 36 Statera iusta, aequa pondera, iustum ephi aequumque hin sint vobis. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti. (Liber Leviticus 19, 35)

  • Non accipietis personam in iudicio; ita parvum audietis ut magnum nec timebitis cuiusquam personam, quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid visum fuerit, referte ad me, et ego audiam. (Liber Deuteronomii 1, 17)

  • Iudices et praefectos operum constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi per singulas tribus tuas, ut iudicent populum iusto iudicio. (Liber Deuteronomii 16, 18)

  • Laudate, gentes, populum eius, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur et vindictam retribuet in hostes suos et propitius erit terrae populi sui”. (Liber Deuteronomii 32, 43)

  • Nunc ergo state, ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini, quas fecit vobiscum et cum patribus vestris: (Liber I Samuelis 12, 7)

  • In Ierusalem quoque constituit Iosaphat ex Levitis et sacerdotibus et principibus familiarum Israel pro iudicio Domini et pro causis habitatorum Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 19, 8)

  • Et nunc, Domine, memor esto mei et respice in me; ne vindictam sumas de me pro peccatis meis et pro neglegentiis meis et parentum meorum, quibus peccaverunt ante te, (Liber Thobis 3, 3)

  • Exemplar epistulae in forma legis in omnibus provinciis promulgandum erat, ut omnibus populis notum fieret paratos esse Iudaeos in diem illam ad capiendam vindictam de hostibus suis. (Liber Esther 8, 13)

  • Neque enim viro, qui similis mei est, respondebo; nec vir, quocum in iudicio contendam. (Liber Iob 9, 32)


“O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas.” São Padre Pio de Pietrelcina